CATAPIRATER Plumbeus

CATAPIRATER Plumbeus
CATAPIRATER Plumbeus
apud Lucilium,
An Catapirateris eodem deferet uncum
Plumbi pauxillum raudus, linque metaxam?
Graece καταπειρατὴς et καταπειρατὴρ μόλυβδος, est quô maris altitudo a nautis tentatur. Molybdum Graecâ voce Statius appellat, l. 3. Sylv. 2. v. 30.
Sint quibus exploret rupes gravitate molybdus.
Ubi veteres Codices habent Molucus, pro Molubilus. Barthius Molorthus legit, a recta demisso artificiali illo plumbo. Quod evim quidam nomen viri aut hominis hâc voce denotari ibi volunt, non parum hallucinantur: Officia namque nautarum Musis Poeta iniungit, inter quae mertiri maris profunditatem molybdô. Alias βολὶς idem. Hesychius, καταπειρητῆρι, τόπους βαθεῖς πειράζοντι, καὶ ἡ λεγομένη βολίς. Vide Salmas. ad Solin. p. 1013. et Casarum Barthium, ad Statium d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”